---------------------------------
CONGREGATIO DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
--------------------
Prot. N. 1753/05/L
ITALIAE
Sanctum Ambrosium, episcopum et Ecclesiae doctorem, qui celeberriman sedem
Mediolanensem, cum illius imperialis civitatis praefecturae officio fungebatur, adhuc
catechumenus gubernandam suscepit et, veram erga omnes caritatem exercens et
libertatem fidei defendens,omni ope ac studio enisus est, ut pacem conciliaret atque
Evangelii verbis operisque testimonium daret, clerus et populus christifidelium necnon
coetus Praefectorum Italiae invocant et peculiari necnon assiduo cultu ferventer
prosecuti sunt et adhuc prosequuntur.
Inde Eminentissimus Dominus Camillus S.E.R. Cardinalis Ruini, SS.mi Domini
Nostri Papae in Urbe Vicarius necnon Praeses Costui Episcoporum Italiae, communia
excipiens vota, electionem Sancti Ambrosii, episcopi, in Patronum apud Deum totius
corporis Praefectorum Italiae rite approbavit.
Idem vero, litteris 22 novembris anno 2005 datis, enixe rogat ut huiusmodi electio
et approbatio iuxta Normas constituendis et ad normam Instructionis De
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis, n.
30, confirmetur.
Congregatio porro de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, vigore facultatum
sibi a Summo Pontifice BENEDICTO XVI tributarum, attentis expositis, precibus annuit
atque
SANCTUM AMBROSIUM
EPISCOPUM ET ECCLESIAE DOCTOREM
PATRONUM APUD DEUM
TOTIUS CORPORIS PRAEFECTORUM ITALIAE
confirmat, omnibus cum iuribus et privilegiis liturgicis iuxta rubricas consequentibus.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 29
novembris anno 2005.
Franciscus Card. Arinze
Praefectus
Sac. Marius Marini
Subsecretarius